Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.7.1 Cic. Fam. 6.7.5 (English) >>Cic. Fam. 6.7.6

6.7.4 Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici. totum enim Caesarem non novi. quem putas animum esse, ubi secum loquitur? 'hoc probabit, hoc verbum suspiciosum est. quid, si hoc muto? at vereor ne peius sit. age vero, laudo aliquem; non offendo? Cum porro reprendo aliquem, quid, si non vult? armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid faciet?'

auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore
tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris. Ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret aut ea condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est si totum alium faceres.

6.7.5 de Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci.

te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, apud eius omnis plurimum potes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.7.1 Cic. Fam. 6.7.5 (English) >>Cic. Fam. 6.7.6

Powered by PhiloLogic